라틴어 문장 검색

Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem pertulit Ionium constanti pectore, quamvis mutandum totiens esset mare.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI42)
en animam et mentem cum qua di nocte loquantur!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI267)
quid do ut totiens illum pater audiat?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII78)
sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus, Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII105)
Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis occurras, fronte obducta ceu Marsya victus, quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX1)
"en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver incipit et strata positus longaque cathedra munera femineis tractat secreta kalendis."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX20)
nempe una nave, cruentis fluctibus ac tarda per densa cadavera prora, has totiens optata exegit gloria poenas.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X80)
rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, exemplum vitae fuit a cornice secundae, felix nimirum, qui tot per saecula mortem distulit atque suos iam dextra conputat annos, quique novum totiens mustum bibit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X103)
totiens subsellia tantum sternuntur, iam facundo ponente lacernas Caedicio et Fusco iam micturiente parati digredimur, lentaque fori pugnamus harena, ast illis quos arma tegunt et balteus ambit, quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi nec res atteritur longo sufflamine litis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI14)
"En, ut scias,"
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 6:1)
Quippe adversus hostem totiens victorem, tam callidum, non virtute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis . oportebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 26:3)
"en, illic habetis."
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 9:4)
nam si primordia rerum commutari aliqua possent ratione revicta, incertum quoque iam constet quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens, nec totiens possent generatim saecla referre naturam mores victum motusque parentum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:12)
quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam aeternis famae monimentis insita florent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 13:2)
mussabat tacito medicina timore, quippe patentia cum totiens ardentia morbis lumina versarent oculorum expertia somno.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION