라틴어 문장 검색

Blandimenta precum uertunt in candida tetrum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:12)
Facta dehinc tristis conchis terroribus istis, Sedulitate precum rogat hanc deducere secum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:6)
Cui cum dixisset se mandere, quaeque dedisset, Protinus inpelli cor ad hoc male suasit aselli, Ipsius ut blanda prece currat ad oscula danda;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:5)
Tum uolucrum quedam sectari nescia predam, Vnguibus et pennis ac toto corpore segnis, Sic se sustolli prece flagitat inuida molli.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:16)
Quam patulis chelis precibus tulit eius anhelis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:17)
Quam tamen instigat precibusque referre fatigat, Artes quot nosset, quibus aeuum ducere posset.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:8)
Gallus adhortantis prece uictus et hoc simulantis, Non metuenda ratus patris, iacit oris hyatus, Lumina claudendo, ueluti solet ipse canendo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:6)
Cui prece deuota miser indicat hec sua uota:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:3)
Cui respondit Esther: " Petitio mea et preces:
(불가타 성경, 에스테르기, 5장7)
et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장10)
Et viderunt, qui erant de civitate, quod obtinuissent Iudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장49)
Et dulci ueniam prece
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 27:1)
Nec frustra sunt in deo positae spes preces que, quae cum rectae sunt inefficaces esse non possunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:23)
Auersamini igitur uitia, colite uirtutes, ad rectas spes animum subleuate, humiles preces in excelsa porrigite.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:24)
Deinde ipse sibi cum conaretur gladio traicere pectus nec posset, precibus a servo suo impetravit ut se interficeret, idque obtinuit.
(카이사르, 아프리카 전기 94:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION