라틴어 문장 검색

qui tamen nequaquam adeo est intempestivus quam vestrae istae absurdae atque abhorrentes lacrimae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 595:1)
senatus in eadem perstare sententia, ut absurdum esse diceret ignorare regem, quid sperans aut petens venerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 601:1)
tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebutii, qui optime de ipso meritae talem gratiam rettulisset, magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 130:1)
Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior, nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet id esse facinus ex ted ortum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2150)
Subigis maledictis me tuis, Megaronides, novo modo adeo, ut quod meae concreditumst taciturnitati clam, fide et fiduciae, ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam, ut mihi necesse sit iam id tibi concredere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2140)
Utrum enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius videbitur, si aut utrumque esse dicas aut neutrum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 7:1)
Quod si id dicere absurdum est, uno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est una sola virtute vitam fieri beatam dicere, quoniam, cum virtus abest, beata esse vita numquam potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 12:2)
Ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se id contendere et laborare ne ea quae dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellent impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum se venturos viderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION