라틴어 문장 검색

Huc equitatum mittit, ut diriperet atque haberet loco praedae;
(카이사르, 내란기, 2권 25:3)
Equitesque committunt proelium et, priusquam plane legiones explicari et consistere possent, tota auxilia regis impedita ac perturbata, quod nullo ordine et sine timore iter fecerant, in fugam coniciunt equitatuque omni fere incolumi, quod se per litora celeriter in oppidum recepit, magnum peditum numerum interficiunt.
(카이사르, 내란기, 2권 26:6)
postremo praestare dicebant per virtutem in pugna belli fortunam experiri, quam desertos et circumventos ab suis gravissimum supplicium perpeti.
(카이사르, 내란기, 2권 30:3)
Quid enim est illis optatius, quam uno tempore et nos circumvenire et vos nefario scelere obstringere?
(카이사르, 내란기, 2권 32:7)
Attii equitatus omnis et una levis armaturae interiecti complures, cum se in vallem demitterent, cernebantur.
(카이사르, 내란기, 2권 34:4)
Ad eos Curio equitatum et duas Marrucinorum cohortes mittit;
(카이사르, 내란기, 2권 34:5)
relicti ab his, qui una procurrerant levis armaturae, circumveniebantur atque interficiebantur ab nostris.
(카이사르, 내란기, 2권 34:7)
Fabius a proximis militibus circumventus interficitur.
(카이사르, 내란기, 2권 35:4)
Huc frumentum comportare, castra munire, materiam conferre coepit statimque in Siciliam misit, uti duae legiones reliquusque equitatus ad se mitteretur.
(카이사르, 내란기, 2권 37:6)
His rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit ad flumen Bagradam, quibus praeerat Saburra, de quo ante erat auditum;
(카이사르, 내란기, 2권 38:4)
At equitatus hostium ab utroque cornu circumire aciem nostram et aversos proterere incipit.
(카이사르, 내란기, 2권 41:8)
nostros vires lassitudine deficiebant, simul ei, qui vulnera acceperant, neque acie excedere neque in locum tutum referri poterant, quod tota acies equitatu hostium circumdata tenebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 41:12)
Hos quoque praeoccupat missus a Saburra equitatus.
(카이사르, 내란기, 2권 42:2)
Tum vero ad summam desperationem nostri perveniunt et partim fugientes ab equitatu interficiuntur, partim integri procumbunt.
(카이사르, 내란기, 2권 42:3)
Eo legiones XII, equitatum omnem venire iusserat.
(카이사르, 내란기, 3권 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION