라틴어 문장 검색

Ne igitur aestate omni consumpta, sine ullo remearet effectu, Arintheo magistro peditum misso cum praedatoriis globis, familiarum rapuit partem, quae antequam ad dirupta venirent et flexuosa, capi potuerunt, per plana camporum errantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 4:1)
Id autem perspicuum est in eius modi moribus malum, tum maxime cum celari posse existimatur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 6:1)
Quorum inter seriem Africanas clades et legatorum Tripoleos manes, inultos etiam tum et errantes, sempiternus vindicavit Iustitiae vigor, aliquotiens serus, sed scrupulosus quaesitor gestorum recte vel secius, hoc modo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 9:2)
Contemplatus enim propositum principis, quaerendae undique pecuniae vias absque iustorum iniustorumque discretione scrutantis, errantem non reducebat ad aequitatis tramitem (ut saepe moderatores fecere tranquilli) sed ipse quoque flexibilem sequebatur atque transversum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 5:1)
Et ita cecidit interfectis barbarorum non paucis, quorum clades copiarum magnitudo celabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 10:3)
Indictione tertia sic fuit sol obscuratus in hoc mundo, et stellas in celo apparebant, 3.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1142)
Haec signa in celo conperta, doctores in suorum monitiones dixerunt:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1148)
Verborum leuitas morum fert pondus honestum, Et nucleum celat arida testa bonum.
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:10)
docti non errat acumen Iudicis, archanum mentis in ore legit.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 41:5)
Et rapit ense caput et opes petit et scrobe funus Celat.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:16)
num ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me magiae detulistis?
(아풀레이우스, 변명 9:10)
erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es, si eum ex fortunae indulgentia, non ex philosophiae censura metiris, si uirum tam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam delicatae opulentiae, fortunam uelut tunicam magis concinnam quam longam probare;
(아풀레이우스, 변명 18:2)
uel unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite ueneremini.
(아풀레이우스, 변명 53:11)
parum hoc est, liberalius agam, - nam et ipse Pudentillae multos annos largitus est, redonabo igitur uicissim decem annos - Mezentius cum Vlixe errauit:
(아풀레이우스, 변명 87:9)
"Nec postea debilis ac sic ridiculus Lari me patrio reddere potui sed capillis hinc inde laterum deiectis aurium vulnera celavi, nasi vero dedecus linteolo isto pressim agglutinato decenter obtexi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:90)

SEARCH

MENU NAVIGATION