라틴어 문장 검색

cuniculus delectis militibus eo tempore plenus in aedem Iunonis, quae in Veientana arce erat, armatos repente edidit, et pars aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt, pars cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac servitiis iacerentur, inferunt ignes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 244:1)
et si evulsus forte est unus, nec loci multum aperit et alium reponere perfacile est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 52:1)
iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantes qua evellant telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi pestis prosternunt corpora humi, sic tum passim procumbebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 267:1)
inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:6)
nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et validi rami praebebant, quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuvenes conixi arborem unam evellebant, qua evulsa portae instar extemplo patebat, nec in promptu erat quod obmolirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 47:1)
quique a me morte revelli heu sola poteras, poteris nec morte revelli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 14:5)
"Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitant tium exitio deliberantes."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION