라틴어 문장 검색

ubi intentae venae et recurvatae sunt, color pallet, cutis dura est, et levi tactu irritatur, inflammationemque in eas partes, quae conjunctae sunt, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 18:6)
atque ubi major pars ejus evocata est, claudenda demisso linteolo fistula est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 2:5)
Ubi jam satis vel evocatus est sanguinis, vel prohibitus, resupinus collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 28:4)
postea levius aqua calida fovere, quia primo digeri materiam opus est, tum evocari.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 13:2)
Confertque aliquid sinapi cum ficu in alterum membrum impositum, done id paulum erodat, eoque evocet materiam.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 40:7)
Siquidem semper ea parte tumor est, in quam os prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 3:6)
Si sub septo, femina resolvuntur, urina supprimitur, interdum etiam sine voluntate prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 2:4)
ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis nervis ferendo oneri cedat, rursusque prorumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXII De talo luxato. 2:4)
Prorupit gurgite torvus semifer;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:91)
impensi sacris Decii prorumpite bustis Torquatique truces animosaque pauperis umbra Fabricii tuque o, qui forte inferna piorum iugera et Elysias scindis, Serrane, novales.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:276)
hinc Mulciber ignes sparserat, hinc victa proruperat obice Nereus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:23)
illa colorato Zephyros illapsa volatu numina conclamat pelagi Nymphasque morantes increpat et Fluvios umentibus evocat antris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:2)
larga vel invito prorumpunt flumina vultu iniussaeque manus mirantia pectora tundunt.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:67)
"Numina Romanis necdum satiata ruinis, si iuvat imperium penitus de stirpe revelli, uno si placuit deleri saecula lapsu, si piget humani generis, prorumpat in arva libertas effrena maris vel limite iusto devius errantes Phaëthon confundat habenas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:116)
hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites evocat et solio fultus genitoris eburno gestarum patribus causas ex ordine rerum eventusque refert veterumque exempla secutus digerit imperii sub iudice facta senatu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:251)

SEARCH

MENU NAVIGATION