라틴어 문장 검색

prius quam intro redii, exanimatus fui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 257)
Non me fefellit, sensi, eo exanimatus fui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3104)
at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu, extemplo puer paedagogo tabula disrumpit caput.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 342)
Ego edepol illam mediam diruptam velim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 531)
si neget adesse, exanimatum amittat domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 36)
Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 56)
Perii hercle ego miser, dirumpi hymenaeum cantando licet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 323)
illo morbo quo dirumpi cupio, non est copia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 324)
iactor [crucior] agitor stimulor, versor in amoris rota, miser exanimor, feror differor distrahor diripior, ita nubilam mentem animi habeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 13)
nil metuo nisi ne medius disrumpar miser.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 14)
Quae exanimata exsequitur aspectum tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 27)
postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2262)
cave dirumpatis, quaeso, sinite transigi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS66)
quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis, neque tui participem consili quemquam facis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 14)
vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 390)

SEARCH

MENU NAVIGATION