라틴어 문장 검색

tum variae inludunt pestes per ludum nocent, quasi ludendo et sine labore saeviant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1811)
"et cum belli ardore saevitur, meliores potius occumbere?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:19)
"iam eos deprehendes initiasse ritus omnium religionum, vel ut remuneraretur divina indulgentia, vel ut averteretur imminens ira aut iam tumens et saeviens placaretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:3)
"Is itaque Saturnus Creta profugus Italiam metu filii saevientis accesserat, et fani susceptus hospitio rudes illos homines et agrestes multa docuit ut Graeculus et politus, litteras inprimere, nummos signare, instrumenta conficere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:10)
"sic nos, quod invidetis, fratres vocamus, ut unius dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei coheredes, vos enim nec invicem adgnoscitis et in mutua odia saevitis, nec fratres vos nisi sane ad parricidium recognoscitis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 7:5)
quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae . quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 38:2)
tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:3)
quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est, ex quo exardescit sive amor sive amicitia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 127:3)
Cuius responso iudices sic exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum condemnarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 233:1)
ut enim nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quae nisi admoto igni ignem concipere possit, sic nulla mens est tam ad comprehendendam vim oratoris parata, quae possit incendi, nisi ipse inflammatus ad eam et ardens accesserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 190:4)
nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae vereor ne exarserint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 2:4)
ergo in ea omni genere amplificationis exarsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 2:6)
ira exardescit, libido concitatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:3)
sed is ut contra Stoicos, quos studiosissime semper refellebat et contra quorum disciplinam ingenium eius exarserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 83:3)
quot mātrēs fīliōs suōs lūgēbunt! saeviet Mars impius tōtum per orbem terrārum.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat39)

SEARCH

MENU NAVIGATION