라틴어 문장 검색

Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:4)
Vbi ad finis fistulae uentum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:1)
At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:2)
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 10:1)
Si uero ab uno ore plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 10:4)
Summa autem utraque parte habenda cura est, ne uena, ne maior neruos, ne arteria incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:4)
Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per medium oportet incidi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:6)
- Oportet conpresso digitis duobus oculo atque ita cute intenta scalpello transuersam lineam incidere, suspensa leuiter manu, ne uesica ipsa uulneretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 2:1)
- Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab exteriore parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 4:4)
qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue scalpellus adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:7)
Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso uel aliter, tuberculum, quod palpebras parum deduci patitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 10:2)
deinde totum id cauum, sicut in fistulis dixi, usque ad os excidendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 16:2)
si nimium fuerit excisum, ne contegi oculus non possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 21:5)
Qua deinde incidendum uidebitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 22:1)
si inferior, postea propius ipsis pilis incidendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION