라틴어 문장 검색

Itaque rex episcopum Foxum (tunc apud castrum suum Norhami manentem) misit ut cum Hiala colloqueretur, atque post uterque cum delegatis regis Scotiae tractarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:19)
Delegati utrinque convenerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:20)
Verum delegati Scotiae responderunt ea esse instar aquae in terram effusae, quae recolligi non posset, quodque subditi Henrici facilius possent damna illa tolerare quam rex Scotiae ea persolvere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:29)
Quam navem regiam comitate sunt tres naviculae a mercatoribus Londinensibus missae mercibus quibusdam vilibus et levibus oneratae, quae essent commercio cum barbaris exercendo idoneae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:10)
20. Has cum multis aliis oppressiones et concussiones exercebant, oblivione potius sepeliendas quam memoriae tradendas, tam sicut accipitres domestici pro domino sui quam sicut accipitres sylvestres pro seipsis praedantes in tantum ut opes amplissimas sibi comparaverint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 20:1)
Qui tractatus consummatus erat per episcopum Foxum et alios regis delegatos Caleti anno proximo ante regis obitum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 15:2)
Atque nonnulli rursus qui experientiae undis se commisere et fere mechanici facti sunt, tamen in ipsa experientia erraticam quandam inquisitionem exercent, nec ei certa lege militant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:66)
Quod si judicium illud vulgatum dialecticorum tam operosum fuerit, et tanta ingenia exercuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 20:2)
quinetiam Gilbertus, postquam in contemplationibus magnetis se laboriosissime exercuisset, confinxit statim philosophiam consentaneam rei apud ipsum praepollenti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:7)
Et tamen (ut verum omnino dicamus) quemadmodum luci magnam habemus gratiam, quod per eam vias inire, artes exercere, legere, nos invicem dignoscere possimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:3)
32. At in ignitis quae sunt porosa, ita ut detur spatium ad exercendum motum ignis, si cohibeatur hujusmodi motus per compressionem fortem, statim extinguitur ignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 172:1)
Attamen licet non multum promoveant ad inveniendas formas, nihilominus magna cum utilitate revelant partium universi fabricam, et in membris ejus exercent veluti anatomiam quandam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:6)
quorum ope, tanquam per scaphas aut naviculas, aperiri et exerceri possint propiora cum coelestibus commercia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:2)
Etiam medicinae quae exterius applicantur, ut unguenta, emplastra, non exercent vires suas nisi per tactum corporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 417:3)
adeo ut sit quasi Regimen et Politia quaedam, quam exercet pars regens in partes subditas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION