라틴어 문장 검색

Sed quia fessi et flatu exhausti, prae longa insecutione et aquatilis terrae mollitie, cursu defecerunt, dum Turci undique viros circumdantes in illos nimium [0676A] sagitta et gladio praevaluerunt, Gervasius et sui fugae et vitae diffisi et Turcos jam circa latus suum advolantes conspicientes, frena equorum fortiter in hostes rejiciunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:4)
et sic labor Sidoniorum frustra consumptus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 66:4)
Fessis itaque et exhaustis via difficili et opere et somno gravi immersis, in prima noctis vigilia Turci ac Sarraceni cum multis millibus in castris eorum ex improviso adfuerunt, pariterque universi defensores e praesidio erumpentes, signo et vociferatione audita, et usque mane dimicantes centum pedites detruncaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 92:2)
Hoc denique comperto, quod tot millia jam juxta convenissent et armigeros militesque regis peremissent, rex ex consilio optimatum suorum, qui diutina obsidione vexati erant, et rebus et cibariis exhausti, tentoria sustulit, ac die Dominica, quae est ante Dominicam Palmarum, Ptolemaidem et caeteras civitates pertransiens, ipsa sancta et celebri die Palmarum per portam, quae respicit ad montem Olivarum, per quam et Dominus Jesus asello insidens intravit, ipse cum suis et una cum quibusdam magnificis legatis Graecorum, qui ad eum [0699D] supervenerant, dum adhuc in obsidione esset, intromissus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:5)
Fides mandata tenet, precepta servat, promissa consumat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:9)
Postquam autem acquisierint non sunt in retinendo avari, sedacquisita per cupiditatem largiter expendunt atque consumunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 36:7)
Per otia insuper vitium inhertie consumit corpus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:10)
Nam cum animus languet, consumit inhertia corpus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:12)
Qui sua consumunt, cum deest, aliena sequuntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:3)
Nam, si petit, pudore confunduntur,et si non petit, egestate consumitur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:2)
altera enim res vires constringit et exhaurit, altera solvit et diluit;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:25)
et in tempore transactocuris secularibus ac voluptatibus taliter deditus fui, quod, licet valdedives sim, multa de meis facultatibus consumendo, tempus amisi, et dicerepossum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:29)
Nam, si petit, pudore confunditur, et si non petit, egestate consumitur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 257:2)
Hijs itaque notatis et diligenter inspectis circa divitias et paupertatematque indigentiam et necessitatem atque fortunam, non consulo tibi, utin divitiis nimis confidas, nec eas in guerra facienda consumas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 258:4)
"Et enim Deus noster ignis est consumens."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION