라틴어 문장 검색

insignemque habitum Latii mutare coactae maerent captivae pellito iudice leges.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:39)
et quamvis praesens tumor et civilia nuper classica bellatrixque etiamnunc ira caleret, in ducis eximii conspiravere favorem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:58)
His dictis omnes una fremuere manipli quantum non Italo percussa Ceraunia fluctu, quantum non madidis elisa tonitrua Cauris, secernique negant ereptaque proelia poscunt, insignemque ducem populus defendit uterque et sibi quisque trahit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:129)
sic oculis placitum tuis insignior auctis collibus et nota maior se Roma videndam obtulit.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:225)
bellis insignior ille, sed pacem foedat vitiis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:18)
responsa quod ardua semper Eois dederis, quae mox effecta probasti — securus, quamvis et opes et rura tenerent insignesque domos?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:154)
Pro quibus innumerae trabearum insignia terrae certatim petiere tibi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:99)
insigne Minervam spirat opus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:176)
eximia regione domus, contingere terris difficilis, rutili stabat grex aureus anni:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:229)
Quodcumque tremendum dentibus aut insigne iubis aut nobile cornu aut rigidum saetis, capitur decus omne timorque silvarum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:159)
Iamque pererratis Libyae flagrantibus oris legerat eximios Phoebi germana leones, Hesperidas qui saepe fugant ventoque citatis terrificant Atlanta iubis armentaque longe vastant Aethiopum quorumque impune fragosa murmura pastorum numquam venere per aures.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:167)
Nec dubium quin minus reddat laxus ager non recte cultus quam angustus eximie.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 9:2)
Tanta M'.quidem Curius Dentatus, quem paulo ante rettulimus, prospero ductu parta victoria ob eximiam virtutem deferente populo praemii nomine quinquaginta soli iugera supra consularem triumphalemque fortunam putavit esse, repudiatoque publico munere populari ac plebeia mensura contentus fuit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 10:2)
quae tamen pluvialis aqua salubritati corporis est accommodatissima, sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 2:2)
Alterum quoque genus hordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli vocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION