라틴어 문장 검색

Filius decessit eximia pulchritudine pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:2)
Est homo eximius et bonorum amantissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 1:2)
Neque enim terras tibi sed formam aliquam ad eximiam pulchritudinem pictam videberis cernere:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 13:2)
Quod si cui, praestare Rusoni meo debeo, vel propter natales ipsius vel propter eximiam mei caritatem;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 3:1)
Cum sit ergo finitum, quod spes nostras morabatur, non sine magna fiducia subsigno apud te fidem pro moribus Romani mei, quos et liberalia studia exornant et eximia pietas, quae hanc ipsam matris liberalitatem et statim patris hereditatem et adoptionem a vitrico meruit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 4:1)
Glacierum liquatio tam in polis quam in regionibus eximiae altitudinis gravissimum periculum denuntiat ne gasium methanum exeat atque dissolutio materiae organicae congelatae magis ac magis emissionem dioxydi carbonici amplificare possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:3)
Quaedam evectae naturales materiae primariae, quae dicuntur, ut mercatibus septentrionalium Nationum, industriis pollentium, satisfieret, locis damna adportarunt, sicut contaminationem hydrargyrio auri in fodinis vel in aerariis fodinis dioxido sulphuris.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:3)
106. Primaria quaestio alia est, adhuc altior:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:1)
Ad hanc significationem, oecologia socialis est necessario institutionalis atque gradatim diversas assequitur mensuras quae a coetu sociali primario, familia, progrediuntur usque ad vitam internationalem, per communitatem localem transeuntes et Nationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:3)
In his potissimum excellet familia veluti primaria societatis cellula.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 204:3)
Novissimis decenniis ambitalibus de quaestionibus ampla instituta est publica disputatio, quae effecit ut in civili societate eximium studium liberalisque actuositas augeretur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:4)
Utine eximium neminem habeam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 110)
Ubi quae libitum fuerit peregre feceris, Neque huius sis veritus feminae primariae, Quin novo modo ei faceres contumeliam, Venias mihi precibus lautum peccatum tuum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 7154)
Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore, Ascanius curvo direxit spicula cornu;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:8)
Quattuor eximios praestanti corpore tauros, qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei, delige et intacta totidem cervice iuvencas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 20:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION