라틴어 문장 검색

plus in eo dilectu Valens audebat, tamquam ipsum Caecinam periculo exemisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장7)
nam Flavianum, omissa Pannonia ingressum Italiam et discrimini exemptum, rerum novarum cupido legati nomen resumere et misceri civilibus armis impulerat, suadente Cornelio Fusco, non quia industria Flaviani egebat, sed ut consulare nomen surgentibus cum maxime partibus honesta specie praetenderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장5)
profectus eadem nocte Flavianus obviis Vespasiani litteris discrimini exemptus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장16)
et cohortes alaeque nostrae variis proeliis, exemere tamen periculo reginam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장10)
eximi supremo certamini unum diem postulabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장6)
obvius e Germanicis militibus Vitellium infesto ictu per iram, vel quo maturius ludibrio eximeret, an tribunum adpetierit, in incerto fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장19)
legio in Africa auxiliaque tutandis imperii finibus sub divo Augusto Tiberioque principibus proconsuli parebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장3)
se eum et eius causa Canum de proscriptorum numero exemisse.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 10장 4:2)
transacto autem tribuniciae potestatis tempore, confessus tandem, nihil aliud secessu deuitasse se quam aemulationis cum C. Lucioque suspicionem, petit ut sibi securo iam ab hac parte, conroboratis his et secundum locum facile tutantibus, permitteretur reuisere necessitudines, quarum desiderio teneretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 5:1)
Seneca eum scribit intellecta defectione exemptum anulum quasi alicui traditurum parumper tenuisse, dein rursus aptasse digito et compressa sinistra manu iacuisse diu immobilem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:4)
Imperio stabilito nihil antiquius duxit quam id biduum, quo de mutando rei p. statu haesitatum erat, memoriae eximere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 1:1)
medium quoque tempus religio et Seleucus exemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 1:2)
indicia stirpis mansisse diu uiam Vitelliam ab Ianiculo ad mare usque, item coloniam eiusdem nominis, quam gentili copia aduersus Aequiculos tutandam olim depoposcissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 1장 3:1)
At in Achaia somniauit initium sibi suisque felicitatis futurum, simul ac dens Neroni exemptus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 5:1)
euenitque ut sequenti die progressus in atrium medicus dentem ei ostenderet tantumque quod exemptum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION