라틴어 문장 검색

Pinnas autem ideo illi fabulosa vetustas aptavit, ut adesse velocitate volucri existimetur, et praetendere gubernaculum dedit, eique subdidit rotam, ut universitatem regere per elementa discurrens omnia non ignoretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 26:3)
Quo ille studio blanditiarum exquisite sublatus, immunemque se deinde fore ab omni mortalitatis incommodo fidenter existimans, confestim a iustitia declinavit ita intemperanter, ut Aeternitatem meam aliquotiens subsereret ipse dictando, scribendoque propria manu orbis totius se dominum appellaret;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 3:1)
In convivio Africani, Pannoniae secundae rectoris, apud Sirmium poculis amplioribus madefacti quidam, arbitrum adesse nullum existimantes, licenter imperium praesens ut molestissimum incusabant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 7:2)
Habita igitur deliberatione multiplici, id potissimum tractabatur, quo commento Silvanus gesta etiam tum imperatorem ignorare existimaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 21:1)
Post hunc damnatorum sorte Poemenius raptus ad supplicium interiit, qui (ut supra rettulimus) cum Treveri civitatem Caesari clausissent Decentio, ad defendendam plebem electus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 4:1)
Philoromum enim aurigam rapi praeceptum, secuta plebs omnis, velut defensura proprium pignus, terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus, immissis apparitoribus, correptos aliquos vexatosque tormentis, nec strepente ullo nec obsistente, insulari poena multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 2:2)
aestuansque diu qua vi propulsaret aerumnas, ipse in Italia residens, ut cupiebat periculosum enim existimabat se in partem contrudere longe dimotam - repperit tandem consilium rectum, et Iulianum patruelem fratrem haut ita dudum ab Achaico tractu accitum, etiam tum palliatum, in societatem imperii adsciscere cogitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 1:3)
Ad summam i, propera sociis omnium votis, velut assignatam tibi ab ipsa re publica, stationem cura pervigili defensurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 14:4)
Vini avidum genus, affectans ad vini similitudinem multiplices potus, et inter eos humiles quidam, obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris voluntariam speciem esse Catoniana sententia definivit, raptantur discursibus vagis, ut verum illud videatur quod ait defendens Fonteium Tullius:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 4:1)
Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum, inter rumores, qui volitabant assidui, comperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos, barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu, veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 1:1)
Et paulisper moratus, dum fatigato consulit militi, civitatem Remos, nihil prolatandum existimans, petit, ubi in unum congregatum exercitum vehentem unius mensis cibaria iusserat operiri praesentiam suam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 8:1)
Iulianus Caesar a praeposito cubiculi sui Eutherio apud imperatorem defenditur adversus Marcellum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장1)
Qui cum eo venisset adireque principem vellet, ab aulicis arcebatur, ne defendendae posset assistere veritati;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 7:2)
Cumque urbi propinquaret, senatus officia, reverendasque patriciae stirpis effigies, ore sereno contemplans, non ut Cineas ille Pyrri legatus, in unum coactam multitudinem regum, sed asylum mundi totius adesse existimabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 5:1)
Quae licet affectabat, erant tamen haec et alia quaedam in citeriore vita, patientiae non mediocris indicia, ut existimari dabatur, uni illi concessae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION