라틴어 문장 검색

nam si recens victoria miles et super insitam pervicaciam secundis ferox Romam contendisset, haud parva mole certatum nec sine exitio urbis foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장12)
et ni dato a duce praesidio defensi forent, sacrum etiam inter exteras gentis legatorum ius ante ipsa patriae moenia civilis rabies usque in exitium temerasset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장11)
inerat tamen simplicitas ac liberalitas, quae, ni adsit modus, in exitium vertuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장5)
Capuae legio tertia hiemandi causa locatur et domus inlustres adflictae, cum contra Tarracinenses nulla ope iuvarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장3)
satis Marcello quod Neronem in exitium tot innocentium impulerit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장11)
non magis sua oratione Thraseam quam iudicio senatus adflictum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장8)
numquam magis adflictam rem Romanam nec aliud in hibernis quam praedam et senes:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장11)
illum auctorem sceleris, hunc ministrum vocant, donec exitium minitantibus exterritus proditionem et ipse Hordeonio obiecit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장8)
sed miles secundis adversisque perinde in exitium ducum accendebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장3)
ad Paccium Africanum transgressi eum quoque proturbant, tamquam Neroni Scribonios fratres concordia opibusque insignis ad exitium monstravisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장6)
nam mihi exitium parari libens audio mortemque in tot malis [hostium] ut finem miseriarum expecto:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장2)
utque famam exitii sui faceret, villam, in quam perfugerat, cremavit, illic voluntaria morte interisse creditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장6)
qui ubi adventabat furens cunctaque rursus in turbas et exitium conversurus, legiones in Mediomatricos, sociam civitatem, abscessere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장15)
terram vestram ceterorumque Gallorum ingressi sunt duces imperatoresque Romani nulla cupidine, sed maioribus vestris invocantibus, quos discordiae usque ad exitium fatigabant, et acciti auxilio Germani sociis pariter atque hostibus servitutem imposuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장4)
octingentorum annorum fortuna disciplinaque compages haec coaluit, quae convelli sine exitio convellentium non potest:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION