라틴어 문장 검색

Rerum harum maxima, navigatio, nempe, fluminis Mississippiensis, cujus causa, legati multi ultro citroque missi fuerant, tandem finita.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.26)
Quid fragilem et sutilem ratem magnis committis fluctibus et grande periculum navigationis incertae securus ascendis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:20)
sic expeditione finita rediit ad boves rursus triumphalis agricola - fidem numinum - qua velocitate.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 14:1)
Ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod expeditioni tantae superfuit,licet nihil inscripserit sanguine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 16:1)
Venit in curiam tamen expeditionem Parthicam meditans.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 94:3)
In hos expeditionem ipse sumpsit fierique pontes imperavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ILLYRICUM 1:2)
In hos igitur, quia vehementius agere nuntiabatur, non est mandata expeditio, sed sumpta.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 3:1)
Cumis deinde navigationis naufragio una expulsum dominum Neapoli dissimulanter occuluit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 21:2)
Saxo in expeditione percussum ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimium tamen sua opera iactantem, sic leniter castigavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 7:1)
quia operis ordinem necessario rerum ordo mutavit, cum apud Homerum prius Iliacum bellum gestum sit, deinde revertenti de Troia error contigerit Ulixi, apud Maronem vero Aeneae navigatio bella quae postea in Italia sunt gesta praecesserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:3)
Post Phaeacas rursus Ulixis navigationem usque ad Ithacam ex persona propria poeta describit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 10:3)
Quem secutus Maro Aeneam de Sicilia producit, cuius navigationem describendo perducit ad Libyam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:1)
Illic in convivio Didonis narrat ipse Aeneas usque ad Siciliam de Troia navigationem suam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:2)
nunc de navigatione agitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 398)
illo enim tempore invadendarum terrarum causa fuerat navigatio, ut Sallustius meminit, facili tum mutatione sedum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2996)

SEARCH

MENU NAVIGATION