라틴어 문장 검색

trepidatur a circumsedentibus, diffugiunt imprudentes:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장5)
socium amicumque regem, cohortis Romanas circumsideri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장2)
Verginium Rufum claritudo nominis expulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장12)
neque tamen praeceps vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum, obligatas aperire rursum et adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam constantiae peteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장3)
in paucissimos sensus et angustas sententias detrudunt eloquentiam velut expulsam regno suo, ut quae olim omnium artium domina pulcherrimo comitatu pectora implebat, nunc circumcisa et amputata, sine apparatu, sine honore, paene dixerim sine ingenuitate, quasi una ex sordidissimis artificiis discatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 4:1)
ceterum Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint ac nunc Tungri, tunc Germani vocati sint:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 5:1)
abscisis crinibus nudatam coram propinquis expellit domo maritus ac per omnem vicum verbere agit;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 2:3)
sine apparatu, sine blandimentis expellunt famem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 23장 1:4)
scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 2:1)
nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, colligi:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 6:4)
Agricola expulsum seditione domestica unum ex regulis gentis exceperat ac specie amicitiae in occasionem retinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 24장 3:1)
eoque concubia nocte suos liberos Sabinus et Domitianum fratris filium in Capitolium accivit, misso per neglecta ad Flavianos duces nuntio qui circumsideri ipsos et, ni subveniretur, artas res nuntiaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장12)
Interim Civilis Vetera circumsedit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장1)
Galli sustulerant animos, eandem ubique exercituum nostrorum fortunam rati, vulgato rumore a Sarmatis Dacisque Moesica ac Pannonica hiberna circumsederi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 54장3)
vulgus aversari regem, invidere Aegypto, sibi metuere templumque circumsedere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION