라틴어 문장 검색

Est vero, cur quis Iunonem laedere nolit offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:4)
idque semel dis indignantibus ausus posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita eque deo corpus fies exsangue, deusque, qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:4)
saxum iam colla tenebat, oraque duruerant, signumque exsangue sedebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:17)
Nec nubes ante removit, quam simulavit anum posuitque ad tempora canos sulcavitque cutem rugis et curva trementi membra tulit passu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 30:2)
Adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt, "o periture tuaque aliis documenta dature morte" ait, "ede tuum nomen nomenque parentum et patriam, morisque novi cur sacra frequentes."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 57:1)
Pavidum gelidumque trementi corpore vixque meum firmat deus excute dicens corde metum Diamque tene.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:69)
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:4)
Nec tu iam poteras enectum pondere terrae tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:4)
Membra ferunt haesisse solo, partemque coloris luridus exsangues pallor convertit in herbas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 24:4)
Errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae, parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 41:5)
postes tremuisse feruntur Aeolii pallorque fores infecit acernas, solque locum fugit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:4)
Quem postquam vulneris auctor singultantem animam et versantem lumina vidit Bactrius Halcyoneus "hoc, quod premis" inquit, "habeto de tot agris terrae" corpusque exsangue reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:10)
Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 37:5)
summaque tremens cervice sagitta haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:7)
Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION