라틴어 문장 검색

Itaque regem cohortatus ut consuleret regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus incendiis et ruinis esset deformata, civis suos primum ad sanitatem revocaret, deinde conservaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei crederet ut ad hostis armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere coepit adulta iam aetate puerum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:2)
non enim has aut conspectus patriae aut propinquorum praecepta ad extremum vitae periculum adire cogebant.
(카이사르, 내란기, 2권 7:2)
esse homines feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 15장5)
nullius Eutropius, quam qui se protulit, ante direptas possedit opes nullumque priorem perculit exilio solumque hoc rite peregit, auctorem damnare suum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:96)
annus qui trabeas hic dedit exilium.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:5)
me nimium timido, nimium iunxere remisso fata viro, totum qui degener exuit Histrum, qui refugit patriae ritus, quem detinet aequi gloria concessoque cupit vixisse colonus quam dominus rapto.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:124)
exiliis dispersa feror.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:128)
hoc genus emptori cives cum moenibus offert, hoc vendit patriam.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:171)
confusis rebus uterque divinam tribuistis opem, sed tardior ille iam captae vindex patriae, tu sospitis ultor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:161)
conditor hic patriae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum20)
patriamque genusque pande, quibus terris orti, quo semine ducti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae32)
et quocumque loco Stilicho tentoria figat, haec patria est."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:144)
quid nobis patriam, quid cara revisere tandem pignora dilectosve iuvat coluisse penates?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:158)
nec tantis patriae studiis ad templa vocatus, clemens Marce, redis, cum gentibus undique cinctam exuit Hesperiam paribus Fortuna periclis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:146)
quorum alter Etruscum pertulit exilium;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:127)

SEARCH

MENU NAVIGATION