라틴어 문장 검색

hora noctis secunda terrae motus maximus factus est, quo tota Italia graviter concussa *est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 149:2)
nam sine intermissione cum diverso apparatu armorum et machinarum arietumque ipsam concutiebant civitatem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:8)
Humanitatis vestrae famosissimum scelus et in- opinata crudelitas terram concutit et percutit caelum, ut in plateis ac delubris vestris eluceat sanguis et resonet homicidium.
(아우구스티누스, 편지들, 16. (A. D. 399 Epist. L) Ductoribus Ac Principibus Vel Senioribus Coloniae Sufetanae Augustinus Episcopus1)
Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 4:22)
Aspicit puer gutum atrocibus oculis stomachabundus et concussum vehementius iterum in aulam vertit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 7:1)
inventum quoddam detectum esse, per quod muri et munitiones quaeque maximae ex longo intervallo concuti et dejici possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:2)
atque adhuc magis in sulphure et caphura, et naphtha et petrelaeo et salibus (postquam materia cruda eruperit), et in horum compositionibus, veluti pulvere tormentario, igne Graeco (quem vulgo ignem ferum vocant), et diversis ejus generibus, quae tam obstinatum habent calorem ut ab aquis non facile exstinguantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:12)
Hinc concussa fides, et multis utile bellum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 11:2)
Haereses enim spectulativae (qualis fuilt olim Arrianorum, et hodie Arminianorum) etsi in hominum ingenia miris modis operentur, statum tamen rerumpublicarum non magnopere concutient, nisi ex occasione motuum civilium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:8)
Ignem ardentem exstinguit aqua, sic eleemosyna expiat peccata.
(불가타 성경, 집회서, 3장33)
qui relinquunt Deum, incident in illam, et exardebit in illis et non exstinguetur et immittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedet illos.
(불가타 성경, 집회서, 28장27)
Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel.
(불가타 성경, 아모스서, 5장6)
Omnes munitiones tuae sicut ficus cum ficis praecocibus: si concussae fuerint, cadent in os comedentis.
(불가타 성경, 나훔서, 3장12)
Stetit et concussit terram, aspexit et dissolvit gentes. Et contriti sunt montes saeculi, incurvati sunt colles antiqui ab itineribus aeternitatis eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장6)
Censor exstincti potuit decoris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION