라틴어 문장 검색

esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiam vicinam eius ac finitimam dialecticorum scientiam adsumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:1)
& radice per methodum nostram extracta, fiet DG = e - ao ÷ e - oo ÷ 2e - aaoo ÷ 2e^3 - ao^3 ÷ 2e^3 - a^3o^3 ÷ 2e^5 &c.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 69:7)
Constitueram quidem hujusmodi experimenta in vasis majoribus & in liquoribus tum Metallorum fusorum, tum aliis quibusdam tam calidis quam frigidis repetere:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 102:10)
Id ut comesse extractum possent facilius, Aquam coepere ebibere:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes famelici.3)
Actione tertia commodissimum putavimus plures congregare, ne si longius esset extracta cognitio, satietate et taedio quodam iustitia cognoscentium severitasque languesceret;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 18:1)
reïce succinctos operoso stamine fusos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:507)
at non pectendos coram praebere capillos, ut iaceant fusi per tua terga, veto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 48:1)
ecce nurus regis fusis per colla coronis inveniunt posito pervigilare mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권464)
mentis inops rapitur, quales audire solemus Threicias fusis maenadas ire comis, ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto et quaerit fetus per nemus omne suos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권320)
voverat et fuso laetus ab hoste redit, nec satis est meruisse semel cognomina Marti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권365)
Non illum Cereris, non illum cura quietis abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba spectat inexpleto mendacem lumine formam, perque oculos perit ipse suos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:1)
Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt, noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit levia versato ducentem stamina fuso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:4)
Pavet illa, metuque et colus et fusus digitis cecidere remissis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:10)
Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, seu digitis subigebat opus repetitaque longo vellera mollibat nebulas aequantia tractu, sive levi teretem versabat pollice fusum, seu pingebat acu, scires a Pallade doctam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:13)
Pulvere canitiem genitor vultusque seniles foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 52:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION