라틴어 문장 검색

Aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perueniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 36:1)
si uel ad uessicam uel ad pulmonem uel ad uuluam uel ad grandes uenas arteriasue uel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetrauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 36:8)
* * penetrauit, quatenus nocuerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 37:6)
Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterue membrum conlocauit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 40:4)
Nam cum fere sit umor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos aut palpebras exasperat, sic et, si quid prodit umoris, extrahitur, et, si quid iuxta est, repellitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 59:3)
Si pulex intus est, conpellendum eo lanae paulum est, quo ipse is subit et simul extrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 24:2)
Si uero alte penetrauit, quicquid occupatum est, praecidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:6)
Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 1:5)
ideoque quod sub ea est, extrahi per cucurbitulam non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 3:2)
Aduersus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 1:1)
quaedam ex is sedibus, in quas illa penetrarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 1:3)
Omne autem telum extrahitur aut ab ea parte, qua uenit, aut ab ea, in quam tetendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 1:4)
Si uero plus est, per quod telo reuertendum quam quod perrumpendum est, iamque uenas neruosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 2:1)
deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 5:2)
Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua uenit, euelli magis placuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION