라틴어 문장 검색

haec autem, quae sunt extrinsecus, id est quae neque in animo insunt neque in corpore, ut amici, ut parentes, ut liberi, ut propinqui, ut ipsa patria, sunt illa quidem sua sponte cara, sed eodem in genere, quo illa, non sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 91:2)
atomi, id est corpora individua(ἄομοι) 730sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)70)
in hac igitur inmensitate latitudinum longitudinum altitudinum infinita vis innumerabilium volitat atomorum, quae interiecto inani cohaerescunt tamen inter se et aliae alias adprehendentes continuantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 54:2)
Abuteris ad omnia atomorum regno et licentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 65:4)
sint sane ex atomis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 68:2)
quia enim ex atomis, id natum aliquandost;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 68:4)
Velut Epicurus cum videret, si atomi ferrentur in locum inferiorem suopte pondere, nihil fore in nostra potestate, quod esset earum motus certus et necessarius, invenit quo modo necessitatem effugeret, quod videlicet Democritum fugerat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 69:2)
ait atomum, cum pondere et gravitate directo deorsus feratur, declinare paululum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 69:3)
illud quaero, quae fuerit tanta fortuna (nihil enim ratione in rerum natura factum esse vultis) - sed tamen quis iste tantus casus, unde tam felix concursus atomorum, ut repente homines deorum forma nascerentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 90:10)
"Innumerabilitas" inquit "suppeditat atomorum". Num eadem ergo ista faciet ut sint omnia sempiterna?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 109:4)
Nec tamen video quo modo non vereatur iste deus beatus ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur agiteturque atomorum incursione sempiterna, cumque ex ipso imagines semper afluant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 114:4)
tum enim censet imagines divinitate praeditas inesse in universitate rerum, tum principia mentis quae sunt in eodem universo deos esse dicit, tum animantes imagines quae vel prodesse nobis solent vel nocere, tum ingentes quasdam imagines tantasque ut universum mundum conplectantur extrinsecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 121:2)
quod si mundum efficere potest concursus atomorum, cur porticum cur templum cur domum cur urbem non potest, quae sunt minus operosa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 94:2)
Sed cum alvi natura subiecta stomacho cibi et potionis sit receptaculum, pulmones autem et cor extrinsecus spiritum ducant, in alvo multa sunt mirabiliter effecta, quae constant fere e nervis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:2)
cumque omne animal patibilem naturam habeat, nullum est eorum quod effugiat accipiendi aliquid extrinsecus id est quasi ferendi et patiendi necessitatem, et si omne animal tale est inmortale nullum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 29:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION