라틴어 문장 검색

Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim, propter quod linguae nostrae convicium feci ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 7:1)
"quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 35:6)
Haec sive levitas est sive vernilitas, punienda est annuendi facilitate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 2:2)
Aeque facilitas amoris quam difficultas nocet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:5)
facilitate capimur, cum difficultate certamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:6)
Imitatur neglegentia facilitatem, temeritas fortitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 8:8)
danda lex vitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat, ne liberalitatem, quam nec deesse oportet nec superfluere, haec ipsa observatio restringat, dum temperat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 34:2)
Quid opus arrogantia vultus, quid tumore verborum?
(세네카, 행복론, Liber II 46:2)
quod sagacitate nos narium canes vincant, quod acie luminum aquilae, spatio aetatis corvi, multa animalia nandi facilitate.
(세네카, 행복론, Liber II 127:4)
Quis tam superbae impotentisque arrogantiae est, ut in hac naturae necessitate omnia ad eundem finem revocantis se unum ac suos seponi velit ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam domum subtrahat ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 4:1)
nunc quoque, quantum potest, illam a se abigit et in tanta facilitate adquirendi nullum maiorem ex ea fructum quam contemptum eius petit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 9:3)
Ergo hoc ipsum solacio erit, etiam si nostra facilitas ultionem omiserit, futurum aliquem qui poenas exigat a procace et superbo et iniurioso, quae vitia numquam in uno homine et in una contumelia consumuntur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 97:1)
Indignamur aliqua admonitione aut coercitione nos castigatos, cum illo ipso tempore peccemus, quod adicimus malefactis adrogantiam et contumaciam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 149:5)
Una nos res facere quietos potest, mutuae facilitatis conventio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 160:8)
Cui licet nihil facilitate eripi, nihil neglegentia patiatur excidere, licet horas suas avarissime servet et usque in ultimum aetatis humanae terminum procedat nec quicquam illi ex eo, quod natura constituit, fortuna concutiat, tamen homo ad immortalium cognitionem nimis mortalis est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION