라틴어 문장 검색

potes etiam tu id facere, quod et fecisti egregie et facis, ut commemores quanta sit in publicanis dignitas, quantum nos illi ordini debeamus, ut remoto imperio ac vi potestatis et fascium publicanos cum Graecis gratia atque auctoritate coniungas [sed] et ab iis de quibus optime tu meritus es et qui tibi omnia debent hoc petas, ut facilitate sua nos eam necessitudinem quae est nobis cum publicanis obtinere et conservare patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 12장 1:3)
isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit nihil adferens praeter facilitatem et aequabilitatem aut addit aliquos ut in corona toros omnemque orationem ornamentis modicis verborum sententiarumque distinguit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 6장 1:2)
primum enim numerus agnoscitur, deinde satiat, postea cognita facilitate contemnitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 4:3)
nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:4)
sed haec in bonis rebus, quod alii ad alia bona sunt aptiores, facilitas nominetur, in malis proclivitas, ut significet lapsionem, in neutris habeat superius nomen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 28:4)
admiratum Leontem novitatem nominis quaesivisse, quinam essent philosophi, et quid inter eos et reliquos interesset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 8:7)
in eo mihi videbare contra Catonem disserens hoc velle ostendere - quod mihi quidem probatur - inter Zenonem et Peripateticos nihil praeter verborum novitatem interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 32:5)
cogitatio) 248 13 exempla(in consolatione)346 2348 8 393 22 exercitatio 298 17301 27 438 11 exercitus unde dictus 298 24 *ἐξεστηκέναι v. potestas exhalatio (αἱρετόν) 239 20 exilium 358 15 451 26453 12 expers rationis v. λόγοσ expetendum αἱρετόν 373 16.25 424 27 435 5 438 21 447 10 450 25 expetere, plerumque de recta adpetitione, sed 379 3.17 de cupiditate dictum (Fischer p. 19) extremum in bonis 436 19 Facilitas 375 3 fama popularis 274 21 313 8 318 5 425 9 v. gloria felicitas (successus, non εὐδαιμονία cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.81)
Eadem facilitate labentur inter se ac si essent summe lubricae, & si impingant in se mutuo reflectentur ab invicem ope virium praefatarum, perinde ac si essent Elasticae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 20:5)
novitas tamen omnium convertit oculos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:2)
prudentior Eumolpus convertit ad novitatem rei mentem genusque divinationis sibi non displicere confessus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:1)
Confusus itaque et novitate facinoris attonitus quaerebam, quid excanduisset, aut quare anseris potius quam mei misereretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:1)
Facturus ludos dives quidam nobilis Proposito cunctos invitavit praemio Quam quisque posset ut novitatem ostenderet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.2)
Audis desidiae votum - edendum autem ex pluribus causis, maxime quod libelli quos emisimus dicuntur in manibus esse, quamvis iam gratiam novitatis exuerint;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 6:2)
novitatibus excitantur, probarique dominis per alios magis quam per ipsos laborant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION