라틴어 문장 검색

alii thoracas aenos aut levis ocreas lento ducunt argento;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:16)
vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri cessit amor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:17)
sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia pervolitat late loca iamque sub auras erigitur summique ferit lacuaria tecti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:4)
Discurrunt variantque vices fusique per herbam indulgent vino et vertunt crateras aenos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:25)
Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis horrebat squamis surasque incluserat auro, tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem fulgebatque alta decurrens aureus arce, exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:11)
Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos insignis longe Phrygiis fulgebat in armis spumantemque agitabat equum, quem pellis aënis in plumam squamis auro conserta tegebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:1)
MenalcasTum, credo, cum me arbustum videre Miconis atque mala vitis incidere falce novellas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON7)
non rastros patietur humus, non vinea falcem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.21)
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris, et sonitu terrebis aves, et ruris opaci falce premes umbras votisque vocaveris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis acervum, concussaque famem in silvis solabere quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:17)
interea longum cantu solata laborem arguto coniunx percurrit pectine telas, aut dulcis musti Volcano decoquit humorem et foliis undam trepidi despumat aeni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:4)
neque ante falcem maturis quisquam supponat aristis, quam Cereri torta redimitus tempora quercu det motus incompositos et carmina dicat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:19)
non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:18)
Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas, parcendum teneris, et dum se laetus ad auras palmes agit laxis per purum inmissus habenis, ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis carpendae manibus frondes interque legendae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 17:1)
Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt, iam canit effectos extremus vinitor antes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:11)
neque illae procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis, cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION