라틴어 문장 검색

artificis autem est invenire in actione adversarii quae contra semet ipsa pugnent aut pugnare videantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 318:4)
Sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장4)
ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 34장3)
Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장18)
Ne ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam convortat!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장46)
Ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장3)
Disputationes praeparatae et effusae audiente populo plus habent strepitus, minus familiaritatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 38 1:2)
Maxima laus illi tribuitur mansuetudinis, pepercit gladio, sanguine abstinuit nec ulla alia re, quid posset, quam licentia ostendit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 7:1)
" Meministi - " antequam plures notas familiaritatis veteris proferret :
(세네카, 행복론, Liber V 145:3)
Fidele consilium, adsidua conversatio, sermo comis et sine adulatione iucundus, aures, si deliberari velit, diligentes, tutae, si credere, convictus familiaritas.
(세네카, 행복론, Liber VI 139:4)
Ferae inter nos educatae si in silvas eruperunt, aliquid mansuetudinis pristinae retinent tantumque a placidissimis absunt, quantum a veris feris et numquam humanam manum passis.
(세네카, 행복론, Liber VII 101:1)
Adice nunc, quod privatos homines ad accipiendas iniurias opportuniores acceptarum patientia facit, regibus certior est ex mansuetudine securitas, quia frequens vindicta paucorum odium opprimit, omnium irritat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 48:1)
Comparare nemo mansuetudini tuae audebit divum Augustum, etiam si in certamen iuvenilium annorum deduxerit senectutem plus quam maturam ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 68:3)
Tradetur ista animi tui mansuetudo diffundeturque paulatim per omne imperii corpus, et cuncta in similitudinem tuam formabuntur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 7:3)
Ergo quemadmodum religio deos colit, superstitio violat, ita clementiam mansuetudinemque omnes boni viri praestabunt, misericordiam autem vitabunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION