라틴어 문장 검색

labra et porriguntur male et et adstringuntur et diducuntur et dentes nudant et in ac paene ad aurem trahuntur et velut quodam fastidio replicantur et pendent et vocem tantum altera parte dimittunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 228:1)
nec illo fastidio laborabit orator non agendi causas minores, tanquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus liberalis materia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 151:1)
Omnis stultitia laborat fastidio sui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 22:7)
Parvo fames constat, magno fastidium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 4:2)
Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae non odium sed fastidium, in quod prolabimur ipsa inpellente philosophia, dum dicimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:1)
Indurandus est animus et a blandimentis voluptatum procul abstrahendus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 5:2)
Mille res inciderunt, cum forte de Platone loqueremur, quae nomina desiderarent nec haberent, quaedam vero, quae cum habuissent, fastidio nostro perdidissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 1:1)
Quis autem ferat in egestate fastidium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 2:1)
Si recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et elegantem, orationis etiam ad nostrum fastidium nitidae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 6:7)
Paulatim fastidium tuum illo usque procedet, ut ex duobus aeque iustis ac prudentibus comatum et crispulum malis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 25:3)
Si qua extra blandimenta contingunt, non augent summum bonum, sed ut ita dicam, condiunt et oblectant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 46:2)
Has quisquis sequitur et bene intellegit, omnia sensuum blandimenta contemnit."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 22:8)
Non iacebit in conspectu aper ut vilis caro a mensa relegatus, nec in repositorio eius pectora avium, totas enim videre fastidium est, congesta ponentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 24:3)
Rerum naturam peragranti numquam in fastidium veritas veniet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 26:3)
hinc monstra effera et humano cruore gaudentia, hinc insidiosa blandimenta aurium, hinc naufragia et tot varietates malorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION