라틴어 문장 검색

Interea teneris tepefactus in ossibus umor aestuat et visenda modis animalia miris, trunca pedum primo, mox et stridentia pennis, miscentur tenuemque magis magis aera carpunt, donec, ut aestivis effusus nubibus imber, erupere aut ut nervo pulsante sagittae, prima leves ineunt si quando proelia Parthi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:10)
non enim puerum, quem in hoc instituimus, aut femineae vocis exilitate frangi volo aut seniliter tremere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 382:2)
nam quod illud corpus mente concipiam, cuius trunca manum pinus regit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 178:4)
manus vero, sine trunca esset actio ac debilis, vix dici potest, quot motus habeant, paene ipsam verborum copiam consequantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 232:1)
confecit bellum inermis ac mancus et illa manu trunca reges duos vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 53:5)
tecum ipsa nunc evolve femineos dolos, quod ulla coniunx perfida atque impos sui amore caeco, quod novercales manus ausae, quod ardens impia virgo face, Phasiaca fugiens regna Thessalica trabe:
(세네카, 아가멤논 3:7)
haec lacera et omni decore populato levis fluitat nec illi vela nec tonsae manent nec rectus altas malus antemnas ferens, sed trunca toto puppis Icario natat, nil ratio et usus audet:
(세네카, 아가멤논 10:39)
Secura metus Troica pubes sacros gaudet tangere funes, hinc aequaevi gregis Astyanax, hinc Haemonio desponsa rogo ducunt turmas, haec femineas, ille viriles.
(세네카, 아가멤논 11:17)
* agrestis iste alumnus evertet domum, quid ista vaecors tela feminea manu destricta praefert?
(세네카, 아가멤논 13:14)
ridebant adulteri truncas uiri fortis manus, circa sua arma labentis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 2:10)
Hinc caeci innitentes baculis uagantur, hinc trunca brachia circumferunt, huic conuulsi pedum articuli i?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:1)
perfecto Ioue Elii Fidian aurum rapuisse dixerunt et manus tamquam sacrilego praeciderunt, truncatum Atheniensibus reddunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.3)
invicta si me cadere feminea manu voluere fata perque tam turpes colus mea mors cucurrit, cadere potuissem, ei mihi, Iunonis odio:
(세네카, Hercules Oetaeus 17:20)
Aditum venenis palla femineis dedit.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:21)
Non virus artus, nate, femineum coquit, sed dura series operis et longus tibi pavit cruentos forsitan morbos labor.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION