라틴어 문장 검색

eoque et audacius, et tutius, scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lamina levetur, tollique sine ulla noxa cerebri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 9:1)
si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est, in vino et oleo tinctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 4:5)
parte os fuit, ut ei opponatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 7:3)
hi plebem feriunt.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:44)
cuncta ferit dum cuncta timet, desaevit in omnes ut se posse putent, nec belua taetrior ulla quam servi rabies in libera terga furentis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:102)
sed tamen exemplo non feriere tuo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:30)
si Chunus feriat, si Sarmata portas, solliciti scaenae;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:200)
sed latus, Hesperiae quo Raetia iungitur orae, praeruptis ferit astra iugis panditque tremendam vix aestate viam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:125)
Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem, hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas bellandi Parthosque retro didicisse ferire prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice29)
Haec fatus propere flavis e crinibus unum concussa cervice iacit missoque volentem vitali fulgore ferit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix21)
sic Geticas ultrix feriat romphaea catervas Romanasque regat prospera Thecla manus;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Iacobum magistrum equitum5)
hunc mucrone ferit dea comminus;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia67)
exuvias Bellona levat, Bellona tepentes pulvere solvet equos, inmensaque cornus in hastam porrigitur tremulisque ferit splendoribus Hebrum.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:57)
extruite inmanes scopulos, attollite turres, cingite vos fluviis, vastas opponite silvas, Garganum Alpinis Appenninumque nivalem permixtis sociate iugis et rupibus Haemum addite Caucasiis, involvite Pelion Ossae:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:54)
praeceps aries protectaque portas testudo feriat;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:186)

SEARCH

MENU NAVIGATION