라틴어 문장 검색

incesserat cunctatio, ni duces fesso militi et velut inritas exhortationes abnuenti Cremonam monstrassent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장10)
nam cum transgredi Appenninum integro exercitus sui robore et fessos hieme atque inopia hostis adgredi in aperto foret, dum dispergit viris, acerrimum militem et usque in extrema obstina- tum trucidandum capiendumque tradidit, peritissimis centurionum dissentientibus et, si consulerentur, vera dicturis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장5)
erat illi et fessa aetate parens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장3)
fessusque misero errore et pudenda latebra semet occultans ab Iulio Placido tribuno cohortis protrahitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장15)
proinde arriperent vacui occupatos, integri fessos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장22)
longa atque inrita militia fessis patriae atque otii cupidinem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장3)
ita paucis diebus per licentiam absumpta sunt quae adversus necessitates in longum suffecissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장5)
ne tempore quidem ad ordinandam aciem capto incompositi fessique proelium sumpsere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장14)
cunctantibus solita insolitaque alimenta deerant, absumptis iumentis equisque et ceteris animalibus, quae profana foedaque in usum necessitas vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장2)
si qui ex Italia aut provinciis alienigenae in finibus nostris fuerant, eos bellum absumpsit vel in suas quisque sedis refugerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 65장4)
alacrior omnium clamor, quis vel ex longa pace proelii cupido vel fessis bello pacis amor, praemiaque et quies in posterum sperabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장13)
Absumptis quae iaciuntur et ardescente pugna procursum ab hoste infestius:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장1)
nec illo suscipiente triduoque per inritas altercationes absumpto in prouinciam abiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 23장 1:2)
in Britannia classe ui tempestatis prope absumpta et in Gallia ad Gergouiam legione fusa et in Germanorum finibus Titurio et Aurunculeio legatis per insidias caesis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 25장 2:4)
Aedes sacras uetustate conlapsas aut incendio absumptas refecit easque et ceteras opulentissimis donis adornauit, ut qui in cellam Capitolini Iouis sedecim milia pondo auri gemmasque ac margaritas quingenties sestertium una donatione contulerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 30장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION