라틴어 문장 검색

ibi ambiguus an illam sedem bello deligeret, circumspecta infrequentia militis, satisque magnis documentis temeritatem Petilii coercitam, unius oppidi damno servare universa statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장2)
proinde et Tiridati conducere intactum vastationibus regnum dono accipere et Vologesen melius societate Romana quam damnis mutuis genti Parthorum consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장5)
dantur triremes et delectum remigium iuvandae festinationi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장2)
pacem illi per orbem terrae, an victorias sine damno exercituum displicere?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장7)
'Non sum' inquit 'offensus Apri mei disputatione, nec vos offendi decebit, si quid forte auris vestras perstringat, cum sciatis hanc esse eius modi sermonum legem, iudicium animi citra damnum adfectus proferre.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 27장 2:1)
medio tam longi aevi spatio multa in vicem damna.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 3:1)
ita intrepida ibi hiems, crebrae eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hibernis eventibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pellebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 3:1)
ac plerique semineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 2:2)
et Treviri ac Lingones, quasque alias civitates atrocibus edictis aut damno finium Galba perculerat, hibernis legionum propius miscentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장6)
nihil in discordiis civilibus festinatione tutius, ubi facto magis quam consulto opus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장5)
initium bello fuit avaritia ac festinatio unaetvicensimae legionis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장3)
equites procedere longius iussi et inritato proelio sponte refugi festinationem sequentium elicere, donec insidiae coorerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장5)
Haud proinde id damnum Vitellianos in metum compulit quam ad modestiam composuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장1)
Tunc Suetonius Paulinus dignum fama sua ratus, qua nemo illa tempestate militaris rei callidior habebatur, de toto genere belli censere, festinationem hostibus, moram ipsis utilem disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장1)
iam pridem attritis Italiae rebus tantum peditum equitumque, vis damnaque et iniuriae aegre tolerabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION