라틴어 문장 검색

germane Tonantis, prime venis, viridi qui Dorida findere curru suetus in attonita spargis cito terga serenum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 14)
"iam iamque tener spe frangitur agnus atque absens avido crepitat iam praeda palato, quin et Aremoricus piratam Saxona tractus sperabat, cui pelle salum sulcare Britannum ludus et assuto glaucum mare findere lembo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 159)
cui fecisse me constat plurimum iniuriae, si tu tamen vel parum feceris, quam certe, ut spero, non facies, nisi scopulis durior duras aut adamantibus rigidior perseveras insecabilibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 2:3)
"duro nec enim ex adamante creati, sed tua turba sumus, clarus de gente Latina est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum nobilitas gavisa tulit praesagaque formae protinus c nostro posuit cognomina caelo, hunc egomet tota quondam - tibi dulce - pharetra improbus et densa trepidantem cuspide fixi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam34)
seu nubila disco findere seu volucres zephyros praecedere telo seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras, indulge sacris, et, si tibi poma supersunt Hesperidum, gremio venerabilis ingere Pollae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis64)
illic Oebalio non finderet aera disco Graiorum vis nuda virum, non arva rigaret sudor equum aut putri sonitum daret ungula fossa;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum20)
"at enim fortissimus illic et Chromis et Dorylas et nostris turribus aequi Thespiadae totos raperent mihi funditus Argos, nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armis aere gerens solidoque satos adamante lacertos venerat;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권11)
"arbiter hos dura versat Cortynius urna vera minis poscens adigitque expromere vitas usque retro et tandem poenarum lucra fateri, quid tibi monstra Erebi, Scyllas et inane furentes Centauros solidoque intorta adamante Gigantum vincula et angustam centeni Aegaeonis umbram?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권223)
tunc quod pecus utile bello vallem infestabat, trepidas spumare per herbas, signa adventantis, clausaeque adamante perenni dissiluere fores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권24)
finduntur utroque tempora dividuique cadunt in bracchia crines, et non hoc metuens inopino limine vita exsiluit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권207)
sic ubi regnator post exsulis otia tauri mugitum hostilem summa tulit aure iuvencus adgnovitque minas, magna stat fervidus ira ante gregem spumisque animos ardentibus efflat, nunc pede torvus humum, nunc cornibus aera findens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권112)
Lapis, qui ad ostium monumenti positus erat, nunc fissus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI. 1:8)
Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi, Fluminis haec rapidi carmine vertit iter, Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris Elicit et tepido devocat ossa rogo;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 224)
Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes Alba Palaestino sancta columba Syro, Utque maris vastum prospectet turribus aequor Prima ratem ventis credere docta Tyros, Qualis et, arentes cum findit Sirius agros, Fertilis aestiva Nilus abundet aqua?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 78)
Nam graue quid prodest pondus mihi diuitis auri, aruaque si findant pinguia mille boues?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 32)

SEARCH

MENU NAVIGATION