라틴어 문장 검색

Quin etiam - quod praeterii - sunt quae fatearis nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminaris.
(아풀레이우스, 변명 51:1)
Tibi adeo permitto, finge quiduis, eminiscere, excogita, quod possit magicum uideri:
(아풀레이우스, 변명 52:1)
Pudentilla enim tibi, cuius infestam malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de petitore nihil fatebatur.
(아풀레이우스, 변명 68:4)
finge nunc aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet, confessam.
(아풀레이우스, 변명 82:11)
quod uos fingitis.
(아풀레이우스, 변명 91:3)
fateor, qui hoc legerit insanum putabit.
(아풀레이우스, 변명 98:10)
saltim fingite aliquid, eminiscimini quod respondeatis, qui uos ita rogarit.
(아풀레이우스, 변명 100:15)
quin et ipse Hippian laudo, sed ingenii eius fecunditatem malo doctrinae quam supellectilis multiformi instrumento aemulari, fateorque me sellularias quidem artes minus callere, uestem de textrina emere, baxeas istas de sutrina praestinare, enimuero anulum nec gestare, gemmam et aurum iuxta plumbum et lapillos nulli aestimare, strigilem et ampullam ceteraque balnei utensilia nundinis mercari.
(아풀레이우스, 플로리다 9:32)
prorsum enim non eo infitias nec radio nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramentis uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario calamo me reficere poemata omnigenus apta uirgae, lyrae, socco, coturno, item satiras ac griphos, item historias uarias rerum nec non orationes laudatas disertis nec non dialogos laudatos philosophis atque haec et alia eiusdem modi tam graece quam latine, gemino uoto, pari studio, simili stilo.
(아풀레이우스, 플로리다 9:33)
dein regressi ad populum renuntiauere Philemonem poetam, qui expectaretur qui in theatro fictum argumentum finiret, iam domi ueram fabulam consummasse;
(아풀레이우스, 플로리다 16:25)
"Fateor, Quirites, extremos latrones (boni civis officium arbitratus, simul et eximie metuens et hospitibus meis et mihi) gladiolo, qui me propter huiusmodi pericula comitantur, armatus fugare atque proterrere eos aggressus sum:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:15)
"Misera, tali domo, tanta familia, tam caris vernulis tam sanctis parentibus desolata et infelicis rapinae praeda et mancipium effecta, inque isto saxeo carcere serviliter clausa et omnibus deliciis, quis inuata atque innutrita sum, privata, sub incerto salutis et carnificinae laniena, inter tot ac tales latrones et horrendum gladiatorum populum, vel fictum desinere vel omnino vivere potero?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 13:7)
"Vos quidem, carissimae sorores, ut par erat, in officio vestrae pietatis permanetis, verum et illi qui talia vobis affirmant non videntur mihi mendacium fingere:"
(아풀레이우스, 변신, 5권150)
"An pro cetera morum tuorum temeritate istud quoque nescire te fingis, quantos labores circa tuas inquisitiones sustinuerimus?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:59)
"Nec vos memoria deseruit utique quid iamdudum decreveritis de isto asino semper pigro quidem sed manducone summo, nunc etiam mendaci fictae debilitatis et virginalis fugae sequestro ministroque."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION