라틴어 문장 검색

Antonius pudore flagitii, crebrescente invidia, edixit ne quis Cremonensem captivum detineret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장5)
concussa statim flagitio domus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장6)
Celeberrimos auctores habeo tantam victoribus adversus fas nefasque inreverentiam fuisse ut gregarius eques occisum a se proxima acie fratrem professus praemium a ducibus petierit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장1)
tanto acrior apud maiores, sicut virtutibus gloria, ita flagitiis paenitentia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장7)
nec ulla apud Vitellianos flagitii poena, et praemiis defectorum versa fides ac reliquum perfidiae certamen.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장7)
esse illi pecuniam et eloquentiam, quis multos anteiret, ni memoria flagitiorum urgeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장3)
Senatus inchoantibus primoribus ius iurandum concepit quo certatim omnes magistratus, ceteri, ut sententiam rogabantur, deos testis advocabant, nihil ope sua factum quo cuiusquam salus laederetur, neque se praemium aut honorem ex calamitate civium cepisse, trepidis et verba iuris iurandi per varias artis mutantibus, quis flagitii conscientia inerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장1)
illuc commeantium centurionum militumque emebantur animi, ut (flagitium incognitum) Romanus exercitus in externa verba iurarent pignusque tanti sceleris nece aut vinculis legatorum daretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장13)
horret animus tanti flagitii imagine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장16)
interfectorem Voculae altis ordinibus, ceteros, ut quisque flagitium navaverat, praemiis attollit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장8)
Obsessos hinc fides, inde egestas inter decus ac flagitium distrahebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장1)
duplicatur flagitium, postquam desertis Bonnensibus castris altera se legio miscuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장13)
stabant conscientia flagitii maestae, fixis in terram oculis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장12)
nam et necare quemquam ex agnatis nefas, animosque proelio aut suppliciis peremptorum aeternos putant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장9)
vigiles flagitium suum ducis dedecore excusabant, tamquam iussi silere ne quietem eius turbarent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION