라틴어 문장 검색

tum igitur nihil recusans Galba pro sese et populi Romani fidem implorans cum suos pueros tum C. Galli etiam filium flens commendabat, cuius orbitas et fletus mire miserabilis fuit propter recentem memoriam clarissimi patris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 2:1)
severitatem res ipsa flagitat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 6:10)
Quos vos, Quirites, precari, venerari, implorare debetis, ut, quam urbem pulcherrimam florentissimamque esse voluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra marique superatis a perditissimorum civium nefario scelere defendant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 29:3)
et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non asperner, si non habeat, non admodum flagitem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 20:4)
pro deum, popularium omnium, adulescentium clamo postulo obsecro oro ploro atque inploro fidem non levissuma de re, ut queritur ille in civitate fieri facinora capitalia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 13:5)
Nemo ingemuit, nemo inclamavit patronorum, nihil cuiquam doluit, nemo est questus, nemo rem publicam imploravit, nemo supplicavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 230:3)
neque enim auxilium suum saepe a viris bonis frustra implorari patietur neque id aequo animo feret civitas, quae si voce L. Crassi carebit, ornamento quodam se spoliatam putabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 144:3)
Haec sunt illa, quae me ludens Crassus modo flagitabat, cum a me divinitus tractari solere diceret et in causa M'. Aquili Gaique Norbani non nullis- que aliis quasi praeclare acta laudaret, quae me hercule ego, Crasse, cum a te tractantur in causis, horrere soleo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 188:1)
Etsi admonitum venimus te, non flagitatum.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 17:3)
qui in illa infantia naturale illud, quod aures hominum flagitabant, tenebant tamen, ut et illa essent paria, quae dicerent, et aequalibus interspirationibus uterentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 198:5)
Sed ut ille, qui navigat, cum subito mare coepit horrescere, et ille aeger ingravescente morbo unius opem inplorat, sic noster populus in pace et domi imperat et ipsis magistratibus minatur, recusat, appellat, provocat, in bello sic paret ut regi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 103:3)
Ergo, inquit Scipio, cum ille Romuli senatus, qui constabat ex optimatibus, quibus ipse rex tantum tribuisset, ut eos patres vellet nominari patriciosque eorum liberos, temptaret post Romuli excessum, ut ipse regeret sine rege rem publicam, populus id non tulit desiderioque Romuli postea regem flagitare non destitit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 36:1)
Tulliola deliciolae nostrae tuum munusculum flagitat et me ut sponsorem appellat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 8 6:1)
quem quidem abs te cum dies venerit et ego et Cicero meus flagitabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 18 10:10)
sed turpe Domitium deserere erit implorantem eius auxilium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION