라틴어 문장 검색

complicitis denique pedibus ac palmulis in alternas digitorum vicissitudines super genua connexis sic grabatum cossim insidens ubertim flebam, iam forum et iudicia, iam sententiam, ipsum denique carnificem imaginabundus.
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:3)
At ego nihil tunc tempori amplius quam flere poteram, non.
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:2)
Quidni, quae inter genua sua deposito capite sine modo flebat?
(아풀레이우스, 변신, 4권 13:2)
"Denique flere et vapulare et nonnunquam iugulari lucrosum prosperumque proventum nuntiant, contra ridere et mellitis dulciolis ventrem saginare vel in voluptatem Veneriam convenire tristitiae animi, languori corporis damnisque ceteris anxiatum iri praedicant."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:4)
"Maeretur, fletur, lamentatur diebus plusculis:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:40)
"Sic affectae domus triste fatum cuncta etiam civitas congemebat, luctuque publico confestim congruens edicitur iustitium."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:42)
"Cum gentes et populi celebrarent nos divinis honoribus, cum novam me Venerem ore consono nuncuparent, tunc dolere, tunc flere, tunc me iam quasi peremptam lugere debuistis:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:54)
"Interea parentes eius indefesso luctu atque maerore consenescebant latiusque porrecta fama sorores illae maiores cuncta cognorant, propereque maestae atque lugubres deserto Lare certatim ad parentum suorum conspectum affatumque perrexerant."
(아풀레이우스, 변신, 5권31)
"nec lavacro nec cibo nec ulla denique refectione recreata flens ubertim decessit ad somnum."
(아풀레이우스, 변신, 5권37)
"Tunc illa precibus et dum se morituram comminatur extorquet a marito cupitis annuat, ut sorores videat, luctus mulceat, ora conferat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권44)
"Luctum desine et pone maerorem precibusque potius Cupidinem deorum maximum percole, et utpote adolescentem delicatum luxuriosumque blandis obsequiis promerere."
(아풀레이우스, 변신, 5권201)
nam mater pueri mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrimosa fuscaque veste contecta, ambabus manibus trahens cinerosam canitiem, eiulans et exinde proclamans stabulum irrumpit meum, tunsisque ac diverberatis vehementer uberibus incipit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:3)
"Illum amicum, coaetaneum, contubernalem, fratrem denique, addito nomine lugubri, ciere, necnon interdum manus Charites a pulsandis uberibus amovere, luctum sedare, eiulatum coercere, verbis palpantibus stimulum doloris obtundere, variis exemplis multivagi casus solacia nectere, cunctis tamen mentitae pietatis officiis studium contrectandae mulieris adhibere odiosumque amorem suum perperam delectando nutrire."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:46)
"At illa parentum suorum alioquin reverens, invita quidem verum religiosae necessitati succumbens, vultu non quidem hilaro, verum paulo sereniore obiens, ut iubebatur, viventium munia, prorsus in pectore, immo vero penitus in medullis luctu ac maerore carpebat animum et dies totos totasque noctes insumebat luctuoso desiderio, et imagines defuncti, quas ad habitum dei Liberi formaverat, affixo servitio divinis percolens honoribus, ipso sese solacio cruciabat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:50)
"At illa, ut primum maesta quieverat toro faciem impressa, etiam nunc dormiens lacrimis emanantibus genas cohumidat et velut quodam tormento inquieta quieti excussa, luctu redintegrato prolixum eiulat,discissaque interula decora brachia saevientibus palmulis converberat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION