라틴어 문장 검색

undique manant sanguine permixti latices et Bacchus in altos crateras paterasque redit, ferus occupat Actor implicitum fratri Thamyrin, Tagus haurit Echetli terga coronati, Danaus caput amputat Hebri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권132)
Donauerat equum optimum antistiti Aidano, in quo ille, quamuis ambulare solitus, uel amnium fluenta transire, uel si alia quaelibet necessitas insisteret, uiam peragere posset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:16)
Fertur autem, quia in loco, quo occisi sunt, fons ebullierit, qui in eodem loco usque hodie copiosa fluenti sui dona profundat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 2:14)
terret et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei amnis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 73:2)
montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 409:1)
Laticemque lyaeum latex proprie aqua est fontium ab eo quod intra terrae venas lateat, sed et vinum latet intra uvam, unde nunc dixit laticem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6863)

SEARCH

MENU NAVIGATION