라틴어 문장 검색

Rursus ipsa natura aeris communis et corporum omnium, quae aerem tenuitate superant (quae plurima sunt), fere incognita est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:8)
id quod maxime conspicuum cernitur in Aristotele, qui naturalem suam philosophiam logicae suae prorsus mancipavit, ut eam fere inutilem et contentiosam reddiderit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:5)
Illa enim ita versatur in particulis rerum, ut fabricas fere negligat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:4)
sed quae ingenia et intellectus fere exaequet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:2)
ut non alius fere sit aditus ad regnum hominis, quod fundatur in scientiis, quam ad regnum coelorum, in quod, nisi sub persona infantis, intrare non datur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 150:3)
eaeque, quas in dialecticis habemus, id fere agunt, ut mundum plane cogitationibus humanis, cogitationes autem verbis addicant et mancipent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:2)
Fere autem ita fit, ut homines leviter et tanquam per ludum experiantur, variando paululum experimenta jam cognita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:8)
tamen semper fere studio praepropero et intempestivo deflectunt ad praxin:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:2)
Scientiae, quas habemus, fere a Graecis fluxerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:1)
ut essent fere doctrinae eorum (quod non male cavillatus est Dionysius in Platonem) Verba otiosorum senum ad imperitos juvenes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:11)
nempe, ut scientiae suis haereant vestigiis, et in eodem fere statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:5)
Nam ex viginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria et doctrina hominum fere versatur, vix sex centuriae seponi et excerpi possunt, quae scientiarum feraces earumve proventui utiles fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:2)
eo magis, quod sub idem fere tempus et literae florere, et controversiae circa religionem pullulare coeperint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:9)
Hinc enim fit, ut astronomia, optica, musica, plurimae artes mechanicae, atque ipsa medicina, atque (quod quis magis miretur) philosophia moralis et civilis, et scientiae logicae, nil fere habeant altitudinis in profundo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:4)
quod fere fit cum facultatum dispendio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION