라틴어 문장 검색

Alio deinde die, post castra Corbahan locata et ordinata suae cujusque congregationis, post obsessos undique viarum exitus et introitus, decretum est communi consilio gentilium, ut Turcorum milites ad duo millia eligantur ad expugnandum et prosternendum praesidium, quod Godefridus dux caeterique comprimores firmaverant in victoria et virtute magna, quam audistis, quando attriti Turci, in unda Fernae fluminis submersi sunt sub ipso ponte qui trans fluvium ab urbe dirigitur, et in quo firmato praesidio Reymundus egit custodiam, quousque a Christianis capta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:1)
Ad haec Henricus de Ascha castello, miles sua in terra nominatissimus, filius Fridelonis, unus de collateralibus ducis Godefridi, audito clamore et strepitu, scutum et gladium arripiens, velociter ad arcem turris properat, duobus [0499D] sibi adjunctis probis tironibus, Francone scilicet et Sigemaro carnaliter cognatis, incolis villae quae dicitur Mechela super Mosam fluvium, ut inimicos immissos a turri repellerent, existimantes se cum urbe ab aliquibus fratribus auro vel argento corruptis, venditos fuisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:6)
Post haec peregrinis famis angustia, prout audivistis et multo * amplius, coactis, nec aditum aliquem reperientibus ad inferendos vel acquirendos cibos, prae obsidione undique constituta, quidam de humili vulgo vitam periculo destinantes, in magna ambiguitate et formidine clam procedebant ab urbe [0500B] in umbra noctis, ad portum Simeonis, quondam illic in montanis eremitae, descendentes et dato pretio a nautis et mercatoribus victum accipientes, per vepres et fruteta in tenebris ante lucem repedare solebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:1)
Talis formido vivendique desperatio, dum abundantius invalesceret, atque cogitationes in corda multorum ascenderent prae pondere quotidianae tribulationis, quidam principales viri de exercitu, Willhelmus Carpentarius, Willhelmusque alter, quondam familiaris et domesticus imperatoris Constantinopolitani, qui et sororem Boemundi, principis Siciliae, uxorem duxerat, adeo magnis concussi sunt terroribus ut in silentio noctis concordi consilio clam subtracti a sociis, versus montana convenirent, et a moenibus et muro in funium depositione laxarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:1)
Ventilato deinde rumore per Antiochiam tam egregios proceres ab urbe exisse propter timorem infestantium Turcorum, plurimi pariter fugam meditabantur et [0501B] robustorum pectora metu deficiebant, nec sic prompti erant in defensione, ut solebant, praesidiumque novum, quod in medio urbis adversus arcem, quae est in montanis, firmaverant, lentius defendebant, desperati et fugae intendentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:4)
Is Turcopolos, Pincenarios, [0503B] Comanitas, Bulgaros, arcu doctos et sagitta, Danaosque bipennium armatura dimicare peritissimos, Gallos exsules, exercitum simul conductitium, populum diversi generis a desertis locis et montanis et a maritimis insulis, ab omni scilicet regno suo spatiosissimo, ad quadraginta millia contraxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 80:2)
Episcopus vero Podiensis suam per se aciem versus montana dirigebat, erecta in medio illius cuneo lancea, quam repererant, et in manibus cujusdam clerici constituta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:7)
Petrus de Stadeneis, [0507B] Reinardus de Tul, frater ejus Wernerus de Greis, Henricus de Ascha, Reinardus de Hemersbach, Walterus de Dromedart, suum cuneum regere disponuntur versus haec montana et viam quae ducit ad portum maris Simeonis praedicti quondam eremitae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:8)
Hunc itaque pannum fuscum in signum conserendi Martis erigens in montanis, super ipsam praedictam arcem fixit, eadem hora qua Christianorum apparatus summo diluculo fieri coeperunt, et acies ordinabantur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:9)
Protinus panni hujus signo et fragore buccinae, horribiliter tonantis, praemoniti, densantur et cuneantur, et Christianis turmis in occursum tendunt, ab equis circiter duo millia descendentes, ad prohibendum pontem ejusque fluvii transitum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:11)
Christiani autem principes in eadem porta ordinati et conglobati, suspicantes ac praescientes Turcos in arcu et sagitta sibi in exitu suo adversaturos, omnem manum sagittariorum pedestris vulgi praemiserunt a porta trans pontem et fluvium Farfar.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:1)
Solymanus vero dux Turcorum, miles saevissimus, et Rossilion consocius ejus, unus ex quatuor capitalibus Antiochiae sub Darsiano rege, cum suis cuneis circiter quindecim millibus a caetera multitudine sequestrati, adversus haec montana et viam, quae respicit ad portum Simeonis, festinato contendunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:10)
Hugo vero Magnus, qui in exitu primae aciei a ponte, qui ab urbe trans Farfar porrigitur, fugatis Turcis et attritis, spatium campi cum Christianorum praemissis sagittariis victor obtinebat, videns quod ducis Godefridi acies et vexilla revertebantur via quae ducit ad fluvium Farfar, una ipse festinus eodem itinere ad aciem ducis cum sua legione ad [0510B] vires et arma augenda refertur, sciens quia hac parte major angustia belli ingruebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 102:3)
Tandem superato quodam humili et modico torrente, a montanis defluente, paululum Christianis militibus in valle retardatis, Turci in vertice cujusdam montis consistentes, ad defensionem frena rejiciunt, [0510C] et sagittis suis Gallos insequentes absterrere nituntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 104:1)
Corbahan, viso suorum diffugio et exercitus sui dispersione, semper intendebat fugae, quousque ad Euphratem, fluvium magnum, perveniens, cum suis navigio elapsus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 110:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION