라틴어 문장 검색

exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promissus esset fidesque data per principem civitatis Eupolemum, octoginta illustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextraeque datae, ingredientes portam, fidem datam deosque testis nequiquam invocantes interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 304:1)
ex iis M. Aemilio senatus negotium dedit ut Patavinorum in Venetia seditionem comprimeret, quos certamine factionum ad intestinum bellum exarsisse et ipsorum legati attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 319:2)
adversae factionis hominum fautorumque regis ac Macedonum familias sub corona vendidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 703:3)
ibi quoque inter factiones erat certamen:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 194:2)
principes, qui praesentis Archidami auctoritate compulsi regem arcessierant, obviam egresso Archidamo segniores facti locum adversae factioni dederant ad Popilium cum mille peditibus ab Ambracia accersendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 243:1)
istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles, clamores, imperia, eburata vehicla, pallas, purpuram, nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 172)
neque nos factione tanta quanta tu sumus neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1250)
G. Quae haec factio est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 339)
cum vostra nostra non est aequa factio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 485)
Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles vostras cum nostris factiones atque opes?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4107)
di divites sunt, deos decent opulentiae et factiones, verum nos homunculi, satillum animai qui quom extemplo emisimus, aequo mendicus atque ille opulentissimus censetur censu ad Acheruntem mortuos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4130)
Nunc ut scias hic factiones atque opes non esse neque nos tuam neglegere gratiam, sine dote posco tuam sororem filio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4135)
nascitur, cum fervor offendit umorem et impetus spiritus factionis exprimit vim flatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장12)
In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, earumque factionum principes sunt
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 11장2)
Itaque in factionibus qui secundas antea tenebant, factione seipsa saepius primas tenent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION