라틴어 문장 검색

quae cuneum Macedonum - phalangem ipsi vocant - si possent, vi perrumperent, emittebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 207:1)
Macedonum beneficiis et veteribus et recentibus obligati erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 231:1)
postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 236:2)
cum terra Nabis et Lacedaemonii, mari classis Romana urgebunt, unde regiam societatem et Macedonum praesidia implorem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 274:1)
iam Argivi, praeterquam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, privatis etiam hospitiis familiarique amicitia plerique illigati Philippo erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 295:1)
adsumptis deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant certamen, nec dubium erat, quin Macedonas Graecosque facile loco pulsuri fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 305:2)
erant cum eo principes Macedonum et Achaeorum exul, vir insignis, Cycliadas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 413:1)
at non antiques Macedonum reges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent quo opulentius haberent imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 432:1)
absumpserant enim per multas iam aetates continua bella Macedonas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 22:1)
Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de summa rerum adesset certamen, adhortandos milites ratus, multa iam saepe memorata de maiorum virtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea quae tum maxime animos terrebant quibusque erigi ad aliquam spem poterant venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 31:1)
acceptae ad Aoum flumen in angustiis cladi ter a Macedonum phalange ad Atracem vi pulsos Romanos opponebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 34:1)
Macedonum vero phalangem et stetisse et loco aequo iustaque pugna semper mansuram invictam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 36:1)
ducem mercede militantium, cum omnibus praeter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum ac Thessalorum mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 77:1)
equites levemque armaturam qui in proelio fuerant dextero in cornu locat, caetratos et Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impedimento erat, gladiis rem gerere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 92:1)
ceterum ad communem omnium in tali re trepidationem accessit quod phalanx Macedonum gravis atque immobilis nec circumagere se poterat nec hoc qui a fronte paulo ante pedem referentes ultro territis instabant patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 104:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION