라틴어 문장 검색

huic semper irruptioni nos miseri Arverni ianua sumus, namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta subministramus, quia, quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice patiuntur, circumiectarum vero spatia tractumque regionum iam pridem regni minacis importuna devoravit impressio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 1:2)
- blande matrumque patrumque vulnera, qui viduos potui mulcere dolores, ille ego lugentum mitis solator, acerbis auditus tumulis et descendentibus umbris, deficio medieasque manus fomentaque quaero vulneribus, sed summa, meis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum22)
His auditis, iudex nimio furore commotus, caedi sanctum Dei confessorem a tortoribus praecepit, autumans se uerberibus, quam uerbis non poterat, cordis eius emollire constantiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:20)
milites aedificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens ne suum quoque exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coegerat aedificare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 32:1)
regii tam lata acie ne ex medio quidem cornua sua conspicere poterant, nedum extremi inter se conspicerentur, et umor arcus fundasque et iaculorum amenta emollierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 468:1)
si degenerem et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi vel iniquo loco subeuntibus fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 621:1)
quae calfaciunt, digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini vel feni Graeci semine.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장20)
quae calfaciunt, digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini uel feni Graeci semine.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION