라틴어 문장 검색

At haec unitas sola est et, quae unitate formantur, conprehensibilis et determinatae et eiusdem substantiae esse dicuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:2)
Ea vero sunt, vel quae ab aequalibus crescunt, ut quadrati, vel quos ipsa unitas format, id est inpares.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:3)
Quem si medium constituas, arithmeticae medietatis ordo formatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:7)
Ut terram roseis floribus ornet,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 19:1)
Talis habitus talisque uultus erat, cum te cum naturae secreta rimarer, cum mihi siderum uias radio describeres, cum mores nostros totiusque uitae rationem ad caelestis ordinis exempla formares?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:8)
Et claris auidos ornet honoribus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 11:1)
Quam uero late patet uester hic error, qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:13)
Mundum mente gerens similique in imagine formans
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 8:1)
In uestra enim situm manu qualem uobis fortunam formare malitis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:38)
Imaginatio quoque, tametsi ex sensibus uisendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:15)
Caesar trinis castris potitus occisisque hostium X milibus fugatisque compluribus se recepit L militibus amissis, paucis sauciis in castra, ac statim ex itinere ante oppidum Thapsum constitit elephantosque LXIIII ornatos armatosque cum turribus ornamentisque capit, captos ante oppidum instructos constituit.
(카이사르, 아프리카 전기 86:1)
Hoc accedebat ut locus illa planitie aequitate ornaretur, et diei solisque serenitate ut mirificum, ut optandum tempus prope ab diis inmortalibus illud tributum esset ad proelium committendum.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:7)
At fortuna, quae plerumque eos quos plurimis beneficiis ornavit ad duriorem casum reservat, superiorum temporum dissimilis Euphranorem prosequebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:6)
Complentur equitum III milia maximisque ornantur impensis:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:5)
ornatur Fortuna viro.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:210)

SEARCH

MENU NAVIGATION