라틴어 문장 검색

Eadem est in illis amoris substantia, sed varius est modus atque respectus amandi, ut in exemplo tibi poterit liquere praesenti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:4)
quamvis huic sit varius appetendi respectus, ipsius tamen appetitus substantia eadem et invariata consistit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:6)
Sed et ubi aliqui fuerint diu puro amore coniuncti, postea vero mixto si placet amore gaudere, eadem in istis perdurat substantia amoris, licet modus et forma atque respectus sit varius amandi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:7)
Sed etsi mulieri substantiam largitus fueris infinitam, si tantum in soliti muneris te viderit praesentatione remissum vel ad inopiam te iam devenire cognoverit, incognitum te quasi alienigenam reputabit et in omnibus sibi eris taediosus atque nocivus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:8)
Sed et nulla mulier in tanto cuiquam amoris zelo coniungitur quae toto mentis ingenio non laboret coamantis substantiam exhaurire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:6)
Sed, si vinum sanum sine aquae admixtione reperiat, magnam suae substantiae vellet potius sustinere iacturam, quam de illo ad corporis sufficientiam non gustaret, unde nulla est mulier quae saepissime ebrietatis vitium non incurrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 40:5)
sed ad expressius caritatis et amicitiae incentivum, de ipsius substantia masculi feminam procreavit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:28)
Ipse Dominus ac salvator noster verae nobis amicitiae formam praescripsit:
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:8)
Vltima Nobilitas, et forme laude secunda, A longe sequitur harum uestigia;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 8:1)
Quis Chaos anticum uultu meliore redemit, Dum forme melioris opem uultusque decorem Quereret atque suum lugeret silua tumultum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:16)
Sompniat hie rerum species pictura resultans, Quas tamen ex parte iubet expirare uetustas, Et forme ueteris uestigia pauca supersunt;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:4)
Vnius speculi sese concedit in usum Attente Racio, speculo speculator in isto Causarum seriem, rerum scrutatur abissum, Subiecti formeque uidet connubia, cernit Oscula, que miscet concrecio, queue propinat Vnio natiua, formis subiecta maritans, Subiecti que forma facit, que perficit esse, Que rem conducit uel que perducit ad esse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:11)
Quomodo terrestrem formam celestis ydea Gignit et in nostram sobolem transcribit abissum, Mittit in exilium formas quas destinet orbi, A patre degenerat proles faciemque paternam Exuit antiqui uultus oblita parentis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:4)
forme non detrahit illa nec illi Forma nocet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:14)
Cultus forme connubia grata Nectunt et sese proprio uenerantur honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION