라틴어 문장 검색

Id sane pronuntio, quod si haec mea legatio redierit irrita, post tempus hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque aequitate spem successus secundi fundante, venire, quoad ratio siverit, festinabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 8:1)
Inter monumenta tamen multiformium aerumnarum, eminuere Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris, cuius ruinarum eventum vere breviterque absolvam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 1:2)
His malis perculsus, rex cum multiplices legiones, vicorumque reliquias cerneret exustorum, ultimas fortunarum iacturas adesse iam contemplatus, oravit ipse quoque veniam, facturum se imperanda iurandi exsecratione promisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 7:1)
Ad colloquium tandem accitus a Caesare, trementibus oculis adorato, victorisque superatus aspectu, condicione difficili premebatur, hac scilicet ut quoniam consentaneum erat, post tot secundos eventus, civitates quoque reparari, vi barbarorum excisas, carpenta et materias ex opibus suis suorumque praeberet;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 9:1)
Aequinoctio itaque temporis verni confecto, imperator coacta militum valida manu, ductu laetioris fortunae profectus, cum ad locum aptissimum pervenisset, flumen Histrum exundantem pruinarum iam resoluta congerie, super navium foros ponte contexto transgressus, populandis barbarorum incubuit terris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 4:1)
quo eventu vires et animos incitante, iunctis densius cuneis, ad Quadorum regna properabat exercitus, qui ex praeterito casu impendentia formidantes, rogaturi suppliciter pacem, fidentes ad principis venere conspectum, erga haec et similia lenioris, dictoque die statuendis condicionibus pari modo Zizais quoque etiam tum regalis, ardui corporis iuvenis, ordines Sarmatarum more certaminis instruxit ad preces;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 9:2)
Atque ut restitutio libertatis haberet dignitatis augmentum, Zizaim regem eisdem praefecit, conspicuae fortunae tum insignibus aptum profecto, (ut res docuit) et fidelem, nec discedere quisquam post haec gloriose gesta permissus est, antequam (ut placuerat) remearent nostri captivi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 20:1)
His (ut narratum est) secundo finitis eventu, ad Limigantes, Sarmatas servos, ocius signa transferri utilitas publica flagitabat, quos erat admodum nefas, impune multa et nefaria perpetrasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 1:1)
mussantesque audiebantur interdum, fortunae non meriti fuisse quod evenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 11:2)
Hisque secundo finitis eventu, lenitatis tempus aderat tempestivae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 29:1)
At in Galliis cum in meliore statu res essent, et Eusebium atque Hypatium fratres sublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus, apud Parisios hibernans, sequestratis interim sollicitudinibus bellicis, haut minore cura provinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter observans nequem tributorum sarcina praegravaret, neve potentia praesumeret aliena, aut hi versarentur in medio, quorum patrimonia publicae clades augebant, vel iudicum quisquam ab aequitate deviaret impune.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 1:2)
Seditque tandem multa et varia cogitanti, id temptare quod utile probavit eventus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 2:1)
Castra Herculis Quadriburgium Tricensima et Novesium, Bonna Antennacum et Vingo, ubi laeto quodam eventu, etiam Florentius praefectus apparuit subito, partem militum ducens, et commeatuum perferens copiam, sufficientem usibus longis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 4:3)
Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur impensa, Orientis fortuna periculorum terribiles tubas reflabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 1:1)
His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu bellorum et seriis rebus apud eos Graiorum more veterum consultatur, regem incendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae suae magnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam suam fidenter promittens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION