라틴어 문장 검색

Quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam quae tunc laeta uidebantur abierunt, non est quod te miserum putes, quoniam quae nunc creduntur maesta praetereunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:22)
adeo perexigua sunt quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:17)
Quid est enim carens animae motu atque compage quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure uideatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 2:4)
Est enim pulcherrimi operis pulchra portio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:3)
Iam uero pulchrum uariis fulgere uestibus putas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:13)
Quodsi natura pulchra sunt, quid id tua refert?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:20)
Quanti hoc integer et, ut uidebaris tibi, fortunatus emisses?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:13)
Pulchris motibus incitant
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 20:1)
Pulchra dies roseos agit equos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 10:1)
Quamuis Poeni pulchra leones
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 7:1)
Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:8)
Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:19)
Igitur te pulchrum uideri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:20)
— Et pulchrum, inquam, hoc atque pretiosum siue porisma siue corollarium uocari mauis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:13)
— Atqui hoc quoque pulchrius nihil est quod his adnectendum esse ratio persuadet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION