라틴어 문장 검색

Itaque cum oppressam iudicio filiam trahi in servitutem videret Virginius pater, nihil cunctatus in medio foro manu sua interfecit, admotisque signis commilitonum totam eam dominationem obsessam armis in carcerem et catenas ab Aventino monte detraxit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 10:1)
nam de torquibus eorum aureum tropaeum Iovi Flaminius erexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 4:3)
Saguntini interim iam novem mensibus fessi fame machinis ferro, versa denique in rabiem fide inmanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igne corrumpunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 6:1)
Thrasymennus lacus, tertium fulmen Annibalis, imperatore Flaminio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 13:1)
Quantum funerum in foro, in circo, in penitis templis!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 21:1)
Ceteris enim ferme diebus qui perorandis causis oportuni sunt, hora omnino repperiri nulla potest, quin tuorum clientium negotia vel defendas in foro vel domi discas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 1:3)
simulque Postumianum, qui forum defensionum dignatione nobilitat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:4)
Nam Asinae cognomentum Corneliis datum est, quoniam princeps Corneliae gentis empto fundo seu filia data marito, cum sponsores ab eo sollemniter poscerentur, asinam cum pecuniae onere produxit in forum, quasi pro sponsoribus praesens pignus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 29:3)
quamvis Varro libro sexto, qui est de sacris aedibus, scribat aedem Saturni ad forum faciendam locasse L. Tarquinium regem, Titum vero Larcium dictatorem Saturnalibus eam dedicasse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 1:3)
Vellem Cassius et meum forum accuset.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 9:2)
Numquid ad forum mandas?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 15:2)
Delubrum ait alios aestimare in quo praeter aedem sit area adsumpta deum causa, ut est in Circo Flaminio Iovis Statoris:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 2:2)
Ubi horae decem sunt, iubent puerum vocari, ut comitium eat percontatum, quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot vetuerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 15:2)
Quis castra timenti Nescit mixta foro?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:16)
Quid nunc rostra tibi prosunt turbata, forumque, Unde tribunicia plebeius signifer arte Arma dabas populis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION